- THASUS
- I.THASUSfrater Cadmi Phoenicis, ab illo ad comparandum sibi in Europa imperium profecto, in Insula Thaso, cui is nomen dedit, relictus, ibi regnare Coepit. Photius, Biblioth. p. 446. Narrat. 37.II.THASUSvel potius Thassus, insul. Thraciae in mari Aegaeo, prope ostia Nessi fluv. versus Strymonicum Sinum, 60. mill. pass. ab ostiis Strymonis in Ortum, 8. ab Abdera in Meridiem, 40. a Lemno in Boteam, 30. ab Atho promontor. Ab Ortu in Occasum 15. mill. pass. extensa. Stat. l. 5 Theb. v. 182.Et Paros, et nemorosa Thasos, crebraeque relucentCyclades. --- ---Item oppid. eiusdem nominis in eadem insul. a Pariis conditum, teste Strab. Thasium vinum laudatur apud Apul. in Apol. Unde adagium Thasium infudisti, ubi quis vinum tempetat non aquâ, sed alio vinô potentiore; ex Arstoph. in Pluto. Antiphanes apud Athenaeum:Οἷνός τε Θάσιος καὶ μύρον καὶ ςέμματα.Plin. l. 14. c. 7. In summa gloria fuêre Thasium Chiumque. Dio Chrysost. Orat. 6. Η῞διον δὲ πίνει τȏυ ῥέοντος ὕδατος, ἢοἱ ἄλλοι τὸν ΘάϚιον οἶνον. Vide Aelian. ποικιλ. l. 12. c. 31. et 13. c. 6. Erat autem vinum istud suavi odore maxime celebratum; Unde Athen. l. 1. vocat νεκτα ροςαλῆ, Et Clemens, Paedag. l. 2. c. 2. Thasium odoriserum dixit. De la Cerda in illud l. 2. Georg. v. 91.Sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae.Dionysius Frumenti feracem esse innuit hanc iusulam, v. 523.---- Θ᾿γυγίητε ΘάϚος, Δημήτερος ἀκτή.Mira quoque eius fertilitas commendatur a Zenodoto, qui scribit, Callistratum oratorem Atheniensibus persuadere conatum, ut regionem illam occuparent, tamquam fecundissimam, et quae auri etiam venas haberet: qui tandem orationem concludens, dixit? Summa Thasus bonorum est. Unde Thasi nomen a Thase, i. e. auri bracteâ, deducit Bochartus, l. 1. Chanaan, c. 11. Ante Phoenicum adventum Graecis nomen erat χρυσῆ, propter aurum. Eustathius ex Arriano: Ε᾿καλεῖτό ποτε καὶ χρυσῆ νῆσος διὰ τὰ χρυϚᾶ μέταλλα. An eodem referendum, quod etiam Odonis dicta est? Sane Hesychius: Ο᾿δωνίς, ἡ Θάσος τὸ πάλαι; tamquam ab Arabico adana, unde addito servili Mim, madan, est fodina, ut Hispanis Almaden. Hîc et marmor variô colore, et auri venis respersum. Nic. Lloydius. Ibidem Telephassa, Europae mater, decessit, Steph. in Θ. Herculis templum a Phoenicibus conditum in eadem Insul. celebre fuit: und in statere Marshami ΘΑΣΙΩΝ, stat ΗΡΑΚΛΕΟΥΣ ΣΩΤΗΡΟΣ simulacrum: Phoenicii nempe, non Thebani, qui quinque aetatibus posterior fuit. Vide eum, Canone Chron. Sec. IX. ubi de Cadmo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.